- JABADIU
- JABADIUEoi Oceani ins. Ptol. l. 7. c. 2. Ι᾿αβαδίου, δ σημαίνει κριθῆς νῆσος. Ε᾿υφορωτάτη δὲ λέγεται ἡ νῆσος εἶναι, καὶ ἔτι πλεῖςτον χρυσὸν ποιεῖν, ἔχειν τε μητρὀπολιν ὄνομα Α᾿ργυγην` ἐπὶ τοῖς δυσμικοῖς πέρασι. Iabadiu, i. e. Faha diu sive ins. Iuva.Persis enim ac Indis diu ins. sonare, nemo est qui nesciat; Et inde dici insulasMaldivas, Anchedivas, Serindivam, etc. Sed quia hordei ins. explicatur, putat Bochart. verum nomen olim fuisle Iabaddiu, et alterum D. excidisle ad vitandam κακοφωνίαν. Quae coniectura nititur Arabicâ voce Jabad, vel aibad, quâ significatur herba, aut seges hordeo similis, iumentis saginandis destinata. Baudr. Iabadii Ins. quae sint non constat. Sanso Iaponiae Inss. interpretatur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.